03 diciembre 2007

De bello Gallico

Gallia est omnis divisa in partis tris; quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important; proximique sunt Germanis qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium caput a flumine Rhodano; continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum; attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum; verit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montis et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.

1 comentarios:

El Vizconde Valmont dijo...

Totalmente de acuerdo, creo que este texto, Julio Cesar venía a pronosticar el bajón del Deportivo de la Coruña, luego Marco Aurelio en sus meditaciones haría un examen exaustivo de las causas.
Me parece curiosísimo su blog. En internet se puede encontrar de todo, ¿por qué no amantes del latín?
Lo siento pero no he podido evitar la tentación de dejar un comentario a pesar de que yo era de los que pencaban siempre en esta asignatura.
¡Salve!

Publicar un comentario

Y si tengo aqui algo también se ve???