Lingua Latina est lingua Indoeuropaea in subfamilia Italica, et suum alphabetum Latinum ex ea Vetere Italica devenitur, quae invicem ab Euboeica occepit. Censetur lingua Latina in Italiam circa saeculum 9 a.C.n. ab migrantibus ex septentrione lata esse, qui deinde Latium incolerent, in qua regione Roma urbs orta est. Ibi in linguam Latinam verba e variis linguis—Etrusca, Graeca—venerant, sicut persona (Etrusce: perśnu), quod est late agnitum, vel etiam talia prisciora ut visum est primum in Plauti et Terentii operibus, qualia techna (Graece: τέχνα) et machaera (Graece: μάχαιρα).
Antequam tota Italia sub imperio Romano saeculo 1 a.C.n. redacta erat, fuerant dictae per totam paeninsulam: linguae Celticae post eas incursiones saeculo 4 a.C.n. trans Padum, illa non-Indoeuropaea lingua Etrusca, aliae Italicae linguae, appellatae "Sabellicae"—(Osca et Umbra); Faleraque lingua, quae dicta est in Etruria, inter Etruscos, Latinos, et Sabinos, videtur aliquantulum cognata cum Latina.
Coloni vero Graeci saeculo 8 a.C.n. suam linguam in Italiae partes quas apud litora meridiana Siciliamque orientalem colebant, tulerunt. Etiam Sicaniae aut Siculae linguae paucum indicium est, sed modo videntur hae linguae similies Latinae-Faliscae esse. Imperio autem Romano crescenti et Latina ideo pansa, omnes hae linguae, praeter Graecam in Italia meridiana (ubi remansit usque ad hodiernum diem), perdiebant.
Estas en: Inicio > Vicipaedia > Lingua latina antiqua
03 diciembre 2007
Lingua latina antiqua


Esto lo escribe

1 comentarios:
Diutissime de legibus et de rebus publicis et de aliis per totum Imperium Romanum Latine dictum est. At, quamquam plurima opera superstantia Romana sunt paene omnino scripta Latina Classica lingua, inclusa Ciceronis Caesarisque aliorumque opera, vera lingua dicta in Imperio Romano occidentali erat Latina Vulgaris, quae tantum de grammaticis, de vocabulario, et postea de locutione differt.
Publicar un comentario
Y si tengo aqui algo también se ve???